The 1215 siege of Rochester Castle

Rochester Castle: on the right, barely visible, the round tower replacing the rectangular one the royalists had mined

Rex iterum refectis copiis armatorum, V idus Octobris (Sunday, 11 October 1215), die Dominica, Roffensem civitatem improvisus occupavit et ingressus castellum obsedit, machinis multimodis obsessos infestans. Erant autem in castello praecipui Willelmus de Albegni, et Reginaldus de Cornhulle, Willelmus de Amesforde, et alii plures nobiles cum plus quam centum militibus et servientibus, ac balistariis stenuis quamplurimis, tractaque est obsidio fere per duos menses. In qua obsidione rex expendit in stipendariis plus quam LX millia marcarum, totamque Cantiam crudeliter populatus est, ipsamque sedem episcopalem Roffensem, ecclesiam et claustra ac officinas monachorum, etiam juxta sanctum altare et thecas sanctorum Paulini Eboracensis archiepiscopi primi, et beati Ythamar Roffensis quondam antistitis, stabiliverunt equos suos, et commenssationes et ebrietates, necnon cubilia et impudicitias, nullo respectu habito loci sancti et sanctorum, inibi exercuerunt. Qui vero intra castellum erant, industrie satis et disciplinatissime se defenderunt, infinitos forinsecus occidentes. Tandem vero muribus conquassatis et suffossis, cum jam victualia defecissent obsessis, manus regi dederunt, se et sua regiae misericordiae committentes

Ralph of Coggeshall, Chronicon Anglicanum (ed. J. Stevenson, London, 1875), pp 175-6

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s