Peter of Blois on the court of Henry II [latin]

Patrologia Latina vol. 207EPISTOLA XIV . AD SACELLANOS AULICOS REGIS ANGLORUM.ARGUMENTUM—Fatetur se morbi gravis beneficio cognovisse vitae aulicae pericula. Ejusdem multiplices vanitates et molestias prolixe describit. Clericos doctiores ait apud Deum inexcusabiles esse, si aulas sectentur, et sacellanos, ad quos scribit, hortatur, ut suo exemplo eas deserant.Dilectis dominis, et amicis omnibus clericis de capella domini regis, suus PETRUS, Blesensis BATH. [Col.0042D] archidiac., salutem in vero salutari.

Gratias ago gratiae vestrae quantas possum, quia, quandiu conversatus sum inter vos, me fraterno coluistis affectu; nec minus mihi apud vos effecit gratia, quam apud alios diuturna nutriturae conditio, aut natura. Si quando equitabamus, eratis lucerna pedibus meis, eratis mihi pro vehiculo in [Col.0043A] via. Si autem nostris indulgebatur jumentis Sabbatum (homines enim in curia sabbatizare non vidi, unde et in ea parte melior est conditio jumentorum) taedium illud, quod frequenter afficit curiales, vestra mihi dulcissima colloquia furabantur: eratisque solatium et exsultatio mea in via, in camera, in capella. Ductus equidem quodam spiritu ambitionis, me totum civilibus undis immerseram: Deumque et Ecclesiam ejus, atque ordinem meum post terga rejiciens, non quanta fecisset mihi Dominus, sed quantas possem mihi aggregare divitias, anxius attendebam. Eorum ergo, quae retro sunt, oblitus, me ad anteriora, sed non more Apostoli, porrigebam , verumtamen castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me : quem lecto [Col.0043B] doloris affligens, in corpus parvum, abjectum, et miserum, spiritum suae indignationis infudit. Anxiabar ad mortem, jamque corporis et animae divortium certissime imminebat; sed intelligens Pater misericordiarum, quia datura esset mihi vexatio intellectum, iratus misericordiae recordatus est , simulque spiritum irae suae cohibuit, et a me ambitionis spiritum exsufflavit. Sane frequenter legeram verbum illud Salomonis: Ire de hospitio in hospitium vita pessima est , sciebamque quod vita curialis, mors est animae: recolebam, damnabile esse in clerico, se curialibus aut saecularibus negotiis immiscere. Nec a memoria mea exciderat illud Ecclesiastici verbum, quod me et consimiles a curialibus [Col.0043C] curis debuerat abstraxisse. Noli, inquit, ab homine quaerere ducatum, neque a rege cathedram honoris: penes regem noli videri sapiens. Noli quaerere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates populi. Non te immittas in multitudinem civitatis, nec alliges tibi peccata duplicia . Porro sic me inebriaverat ambitio, sic me blanda principis promissa subverterant, ut sciens et prudens viderer in omne discrimen animae, corporisque dispendium pertinaciter conjurasse. Verumtamen in flagello Domini gratiam paternae correctionis intelligens, meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum . Sic pallium cum Joseph , cum Matthaeo telonium , sindonem cum Joanne , cupiditatis hydriam cum Samaritana [Col.0043D]relinquere et abjurare decrevi. Audivit me Dominus, et ambitionis ardorem, quem prius in me torrentes auri et argenti temperare non poterant, ros divinae miserationis exstinxit. Confirma hoc, Deus quod operatus es in me : nec me redire ad vomitum, nec me unquam, quod destruxi, Jericho reaedificare permitte . Ego putridissimus pulvis, et modico flatu dispergendus in ventos, ut quid ad ampliores divitias anhelabam? Modicus venter meus [Col.0044A] quotidie uno modico pane contentus est: dederatque mihi Dominus, unde singulis diebus cum hilaritate animi, et quiete corporis, possem pascere multos ventres. Nunquid infelix debui venari et jejunare in castris in animae et corporis mei exitium, ut pascerem multitudinem jumentorum et hominum? nunquid gloria hominis est, et homines et jumenta pascere, et a verbo Dei et a cibo animae jejunare? Esca ventri, et venter escis, dicit Apostolus: Deus autem hunc et has destruet . Porro panis vitae duraturus est in aeternum . Sane servientes, de quorum numerosa multitudine magnates plurimum gloriantur, suorum venatores sunt et aucupes dominorum; praedam enim sequuntur non homines. Quod ex eo manifestissime liquet, quia [Col.0044B] illos, quos in divitias et honores extulit fortuna clementior, nec numerositas illa clientelae secuta est, dum adhuc pauperes essent, nec hodie sequeretur, si in consimilem reciderent paupertatem. Pro hac vanissima vanitate militant hodie nostri curiales in labore et aerumna, in vigiliis multis, in periculis magnis,periculis maris, periculis fluminum, periculis pontium, periculis montium, periculis in falsis fratribus ; in mortibus frequenter, in confractione et lassitudine corporis, atque in aliis vitae discriminibus, in quibus gloriam martyrii mererentur, si haec pro Christi nomine sustinerent. Nunc autem sunt martyres saeculi, mundi professores, discipuli curiae, milites Herlewini. Per [Col.0044C] multas siquidem tribulationes intrant justi in regnum coelorum ; hi autem per multas tribulationes promerentur infernum. Vae qui trahitis jugum iniquitatis, sicut propheta commemorat, in funiculo vanitatis. Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur ? Longe melius foret esse justum quam divitem, quia testimonio Salomonis : Non proderunt divitiae in tempore ultionis; dives enim cum interierit, non sumet omnia, et non descendet cum eo gloria domus ejus , Justitia vero liberabit a morte . Miserrimi, quando fruemur cum quiete et gaudio, bonis, quae supra omnem nostrorum exigentiam meritorum nobis gratia divinae miserationis indulsit? Libenter siquidem frueremur; sed domina ambitio non permittit, [Col.0044D] quae ad majorem divitiarum acquisitionem nos excitat, et semper hiatus aperit ampliores. Verumtamen juxta Salomonem: Avarus non implebitur pecunia; et qui amat divitias, fructum non capiet ex eis. Apud homines quidem vilis, sed apud Deum et angelos ejus gloriosus est titulus paupertatis. Scio, quia eos qui in curia domini regis morantur, aut potius moriuntur, spes regiae liberalitatis frequenter exhilarat, quae quandoque in multos magnifice [Col.0045A] et munifice se effundit. Sperat autem unusquisque sibi eventurum, quod videt pluribus aliis evenisse. Sub istius exspectationis dulcis et incertae solatio taediosa delectant, gravia levigantur, amara dulcescunt, nostrique martyres labores, quamvis infirmi, expensas etiam, quamvis avari, non sentiunt.

Sic, ut non perdat, non cessat perdere lusor.
Et revocat cupidas alea blanda manus .
Videntur mihi in verbis et desideriis illum Persii versare versiculum.

Jam dabitur, jam, jam: donec deceptus et exspes,
Nec quidquam fundo suspirat nummus in imo.
Porro juxta sapientem : «Sera est in fundo parcimonia.» Illud in curia detestabile est quod qui [Col.0045B] magis diligunt, minus diliguntur. Imperiti etiam, et omnino inutiles elegantioribus beneficiis ampliantur, divitiae accumulantur divitibus; nec est qui respiciat ad inopem et mendicum. Elisaeus implebat vasa vacua, et deficientibus vasis vacuis oleum stetit . In curia autem vasa vacua contemnuntur, et plena implentur, ligna in silvas, et aquae in maria deferuntur. Ego sane dispendia enormium expensarum, et super omnia jacturam perditi temporis, deplorarem; nisi, quia maximum laboris mei reputo fructum, quod nostrum principem per gratiam Dei et suam semper habui propitium, mitem, affabilem et benignum. Nunquam porrexi ei preces, quas non admiserit liberaliter; praeparationem etiam cordis mei in pluribus ejus bonitatis beneficiis quandoque [Col.0045C] praevenit. Diligebam ipsum, et diligo, et semper diligam ex affectu; nec me diligat Deus cum ab ipsius dilectione desistam; gratia namque ejus me perpetuo vindicavit in suum; suumque semper erit, si quid cogito, si quid scribo, si quid sum, si quid valeo, si quid possum. Hinc est quod, quandiu vestra usus sum comitiva, quaelibet dies, in qua domini regis alloquio non fruebar, mihi tristis et nubila videbatur dies; in qua vero suo me dignabatur alloquio, mihi tota tanquam dies nuptialis in gaudio ducebatur. Confidentissime dico, majoremque partem mundi testem habeo, in hac parte a tempore Caroli, nullum fuisse principem, adeo benignum, prudentem, largum et strenuum. Haec pauca [Col.0045D] in ejus commendatione perstrinxi, quia in his quatuor omnia bona principum efficaciter concluduntur.

Illud autem noveritis, quod ad gloriam et magnificentiam domini regis jam de actibus ejus librum ex magna parte composui, qui vestrae fraternitati communicandus est: sed adhuc opus illud manus artificis corrigit et elimat, ut cum in publicam audientiam venerit, nec obtrectatorum linguas, nec venenosos morsus invidiae pertimescat. Porro, [Col.0046A] quamvis obsequium et reverentiam debeamus principibus, et maxime regi, juxta apostolum, tanquam praecellenti : tamen nostrae professionis homines efficacius possent in Ecclesiis deservire principibus, quam in castris. Simpliciores equidem, et qui minus in divina pagina sunt eruditi, si in obsequio regiae majestatis militare proponunt, non arbitror hoc absurdum.

Verum, in sacris ordinibus constitutus, et sacro eloquio pollens, qui jam tenetur fontes suos derivare foras, talentumque sibi a Domino creditum cum lucro ad Dominum reportare, omnino inexcusabilis est, si saecularibus negotiis se immiscet et vinculis curialibus innectit. Audite quid de talibus dicat Dominus per prophetam: Dedi eis, inquit,[Col.0046B] argentum et aurum meum: ipsi vero de auro et argento meo operati sunt Baal . Nonne fabricant Baal de auro et argento Domini, quibus sapientiam et eloquentiam dedit Deus ad dandam scientiam salutis plebi ejus : ipsi vero talentum Domini terrae infodiunt, atque Baal construunt, dum pro temporalium rerum quaestu, quasi sub jactu aleae vitam et animam ponunt? Isti constituunt arcam Domini in Azoto , quae interpretatur, ignis concupiscentiae, quia per ambitiosam concupiscentiam gloriam nostrae professionis evacuant. Convertit Dominus flumina eorum in sanguinem, ne bibant: terramque ferream, et coelum aeneum dat eis, ut pluviae coelestis expertes fructum vitae non faciant . Scienter equidem et prudenter pereunt, quia immiscuit eis [Col.0046C] Dominus spiritum vertiginis , eisque rotam malorum rex sapiens impiorum ventilator immittit. Perditae vitae homines se laboribus torquent, cruciant curis, expensis eviscerant; nonne figuram araneae gerunt, quae de suis visceribus telam texit, ut capiat muscam vilissimam? Quid est inanis gloria, quam venantur, nisi musca vilissima, murmurosa, sordida, pungitiva? Quidam allegantes excusationem in peccatis, et veteris Adae perizomata praeferentes , interrogantibus quare curiam sequantur, quam Deo et saluti suae non ambigunt esse contrariam, ad colorem et tuitionem suae ambitionis exempla antiqui temporis introducunt. Ad correctionem et eruditionem regum, inquiunt, [Col.0046D] missi sunt, Moyses ad Pharaonem , Jeremias ad Sedechiam , Elias ad Achab, Joiadas ad Josiam. O clerice curialis, nunquid Dominus misit te ad regem? in obsequium ejus te misit, aut potius intrusit ambitio. Certe post signa in rubo, in serpente, in manu leprosa , ab injuncta legatione Moyses se excusat . Si tibi legatio etiam impossibilis a rege injungitur, sponte te offers, magna dicis et majora promittis. Cupienti enim animo nil grave videtur, nihil ambitioso difficile: ideoque [Col.0047A] ambitio est quaedam simia charitatis. Charitas enim patiens est pro aeternis; ambitio patitur omnia pro caducis. Charitas benigna est pauperibus; ambitio divitibus. Charitas omnia suffert pro veritate; ambitio pro vanitate. Utraque omnia credit, omnia sperat; sed longe dissimili modo: haec ad gloriam hujus vitae, illa ad gloriam sine fine. Nam in igne aliter se habet aurum rutilans; et aliter palea fumans. Charitas nunquam excidit; ambitio nunquam surgit. Ambitio enim ipsa est iniquitas super talentum plumbi. Haec est oculus omnium curialium, sicut Zacharias dicit . Haec est oculus eorum in universa terra, non dexter oculus, sed sinister. Omnes enim, qui militant in castris ambitionis, capti sunt a Naas Ammonite, dextrosque oculos [Col.0047B] amiserunt . Perspicaces enim sunt in acquisitione temporalium; jacturam vero vitae, quae praeterit, et imminentia mortis aeternae supplicia non attendunt: caecutientes autem sunt ad bonum, sed perspicaces in malum. Sapientes sunt, dicit propheta, ut faciant mala: bona autem facere nesciunt ipsi autem tanquam lapides sanctuarii dispersi sunt in capite omnium platearum . Rerum temporalium acquisitioni impendunt, quidquid sciunt, quidquid loquuntur, quidquid faciunt. De uno potissimum miror: qualiter curialis sustinere potest molestias, qui diu scholari militiae, et castris disciplinalibus assuevit. Ad curiales redeo: apud quos in accipiendo cibo, in equitatu, in vigiliis non est ordo, [Col.0047C] non est ratio, non est modus. Apponitur clerico, aut militi curiali panis non elaboratus, non fermentatus, confectus ex cerevisiae faecibus: panis plumbeus, loliatus et crudus; vinum vero aut acore, aut mucore corruptum, turbidum, unctuosum, rancidum, piceatum et vapidum. Vidi aliquando vinum adeo faeculentum magnatibus apponi, quod non nisi clausis oculis, et consertis dentibus, cum horrore et rictu, cribrari oportebat potius quam potari. Cerevisia, quae in curia bibitur, horrenda gustu, abominabilis est aspectu. In curia, propter frequentiam populorum animalia venduntur indifferenter, sana et morbida; pisces etiam jam quatriduani: [Col.0047D] nec tamen aliquid de pretio putredo aut fetor [Col.0048A] imminuit. Servientes enim de infelicium convivarum morte aut languore non curant, dummodo dominorum suorum mensis plenioribus ferculis serviatur. Implentur morticiniis, fiuntque multorum sepulcra mortuorum discumbentium ventres. Multi etiam ex ciborum hujusmodi corruptela frequentius morerentur, sed famelica ventris ingluvies, et illius exitialis abyssi Scyllaea vorago ope laboriosae exercitationis omnia consumit. Hinc est quod, si in aliquo municipio spatium morae productioris indulgeant, aliqui eorum semper manent moribundi. Ut caeteras taceam, molestias mareschallorum sustinere non possum. Hi siquidem blandissimi sunt adulatores, detractores pessimi, improbissimi emunctores. Importunissimi sunt, donec accipiant; [Col.0048B] cum acceperint, sunt ingrati; et nisi manum suam donator continuet, inimici. Vidi plurimos, qui mareschallis manum porrexerant liberalem; qui, dum hospitium post longi fatigationem itineris cum plurimo labore quaesissent, cum adhuc essent eorum epulae semicrudae, aut cum jam forte sederent in mensa, quandoque etiam, cum jam dormirent in stratis, mareschalli supervenientes in superbia et abusione, abscissis equorum capistris, ejectisque foras sine delectu, et non sine jactura, sarcinulis, eos ab hospitiis turpiter expellebant, amissisque omnibus ad quietis nocturnae solatium comportatis, non habebant miseri, divites tamen, ubi nocte illa capita reclinarent. Curialibus miseriis illud adjicio; [Col.0048C] quod si rex alicubi perendinare promiserit, maxime si regiam vox praeconia publicaverit voluntatem, certissime scias, quod rex summo mane iter arripiet, et propositum singulorum inopina subitatione deludet. Ideo frequenter evenit, quod hi qui sibi in curia sanguinem minuunt , vel accipiunt medicinam, omissa corporis cura, principem sequuntur; et ponentes vitam suam quasi sub jactu aleae, ne perdant quod nec habent, nec habituri sunt, se ipsos perdere non verentur. Videas homines quasi furiosos excurrere, instare summariis , et quadrigas occursare quadrigis: omnes tumultuari ad invicem, ut ex ipsa rerum turbatione tibi apertissime describatur facies inferni. [Col.0049A] Quod si princeps praedixerit, se ad certum locum summo mane in crastino profecturum, sententia procul dubio mutabitur: ideoque scias eum usque ad meridiem dormiturum. Videbis summarios, sub oneribus exspectantes, silere quadrigas, dormitare praeambulos, mercatores curiae anxiari, omnesque invicem mussitantes. Curritur ad meretrices et tabernacularios curiales, ut inquiratur ab eis, quo princeps profecturus sit. Hoc enim genus curialium arcana palatii frequenter novit. Regis enim curiam sequuntur assidue histriones, candidatrices, aleatores, dulcorarii, caupones, nebulatores, mimi, barbatores,

Balatrones , hoc genus omne.
Saepe vidimus, rege dormiente, dum medium silentium [Col.0049B] tenerent omnia, quod sermo a regalibus sedibus veniebat , non omnipotens, sed omnes excitans, et civitatem, ad quam eundum erat, vel oppidum nominabat. Post longa taedia exspectationis incertae, cedebat nobis ad solatiam, ibi hospitari, ubi sperabatur hospitiorum et victualium copiam inveniri. Tanta itaque et tam confusa, atque tumultuosa erat equitum, peditumque discursio, ut crederes, abysso eversa, eruptionem fieri ab inferno. Porro cum jam diaetam illam, aut totam, aut fere totam nostri praeambuli peregissent, mutata voluntate rex alio divertebat, ubi forte unicam domum, et sufficientiam victualium, quae nulli communicabantur, habebat; et credo, si hoc dicere [Col.0049C] audeam, quod voluptates suas de nostris angustiis ampliabat.

Tribus ergo aut quatuor milliaribus per silvas incognitas et frequenter in tenebris oberrantes, credebamus nobis successisse ad votum, si nos sordidum et vile contingeret invenire tugurium. Erat autem saepissime inter curiales de mapalibus gravis et dura contentio: seque pro hospitio gladiis appetebant, pro quo indignum esset ligitium inter porcos. Qualiter ea nocte nobis, aut evectionibus nostris fuerit, aliquem vestrum haesitare non credo; ego autem et mei divisi eramus, vixque per triduum [Col.0050A]potui congregare dispersos. Summe Deus omnipotens, tu qui es Rex regum et Dominus dominantium , qui es terribilis apud reges terrae, qui aufers spiritum principum ,qui das salutem regibus , in cujus manu cor regis est, et quocunque volueris, vertis illud , verte et converte cor hujus regis ab hac pestilenti consuetudine, ut sciat se esse unum hominem, atque hominibus, quos post eum, non ambitio, sed necessitas trahit, discat et assuescat exhibere gratiam regiae liberalitatis et humanae compassionis affectum. Dimitte, quaeso, me ut adhuc plangam paululum dolorem meum, ne revertar in curiam laboriosam, et opertam mortis caligine, ubi umbra mortis est, et nullus ordo . Nam, ut ad ministeriales curiae redeam: apud forinsecos [Col.0050B] janitores biduanam forte gratiam aliquis multiplici obsequio merebitur, sed usque in diem tertium non durabit; nisi continuatis muneribus et obsequiis redimatur. Regem dormire, aut aegrotare, aut esse in consiliis mentientur; te, si honestus aut religiosus es, ut qui eis heri non dederis, diutissime foris in luto et in pluvia stare cogent; et, ut iniquius jecur tuum ira ulcerent et crudelius anxient, ciniflones et furciferos ad primum verbum gratis intrare permittent. Ostiarios camerae confundat Altissimus; faciem enim cujuslibet boni viri confusione multiplici et rubore perfundere non verentur. Evasisti terribiles virgas; si nihil dederis ostiario, nihil actum est:

[Col.0050C] Si nihil attuleris, ibis, Homere, foras .
Post primum Cerberum, tibi superest alius horribilior Cerbero, Briareo terribilior, nequior Pygmalione, crudelior Minotauro. Quantacunque tibi mortis necessitas, aut discrimen exhaeredationis incumbat, non intrabis ad regem; imo quod saepius accidit, ut gravius anxieris, et, ut ita loquar,

. . . rumpantur ut ilia Codro ,
tuus introducetur adversarius, te excluso. Domine Jesu Christe, si sic vivitur, et in talibus vita et spiritus eorum qui castra sequuntur, nunquam, quaeso, in castra regrediar; jactura siquidem annorum, [Col.0051A] quos circa curiam in nugis consumpsi, aestimationem non recipit. Saluto vos, et militiam vestram, ne dicam malitiam curialem. Alia militia est, ad quam Timotheo scribens Apostolus me invitat: Milita, inquit, militiam bonam habens fidem et conscientiam puram . Ubi dicit, militiam bonam, patenter excludit militiam curialem, tanquam male sibi consciam, inhonestam, reprobam, perditam et damnatam. Vos etiam, amici charissimi, quandoque recogitetis in amaritudine animae vestrae dies, quos in curia perdidistis. Hora est jam nos de somno surgere . Surgite postquam sederitis , ne obdormiatis in morte . Vita nos fugit, mors instat, hostis insidiatur ut rapiat, et non est qui eripiat. Aemulor quidem vos Dei aemulatione , [Col.0051B] zelans et sitiens salutem vestram in visceribus Jesu Christi: videtis, quia curia plena est laqueis mortis: mors autem inevitabilis et incerta, judexque terribilis nos exspectat. Horrendum est autem incidere in manus Dei viventis , illosque cruciatus incurrere, quorum non est intermissio, neque finis. Scio me spiritualem Jericho subvertisse, Josueque Moysi successorem dixisse recordor: Maledictus, qui reaedificat Jericho . Ego siquidem processi in diebus meis; et, ut sermonibus Job utar: Rugae meae dant testimonium contra me . Et item: Breves anni transeunt, et per semitam, qua ambulo, non revertar ; recogitabo ergo dies perditos in amaritudine animae meae, residuumque annorum meorum [Col.0051C] studiis immolabo et paci.

Bene valeant socii et amici nostri, et sciant me suum esse universi et singuli.

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s