It’s 1212 and south London is all ablaze

“In estate Londoniis casus accidit mirabilis et durus accensa enim ab australi parte fluminis Tamensis civitate et ecclesia beate Marie canonicorum de Suwerc cum ad extinctionem incendii vel spectaculum multitudo maxima pontem transisset subito pars aquilonaris Austro flante corripitur volentique populo qui pontem transierat redire obstitit ignis factumque est ut illis moras nectentibus altera etiam pars pontis igne corriperetur. Sicque inter duos ignes positi comprimebant se ad invicem nil nisi mortem expectantes. Venientibus autem ad eorum succursum navibus nonnullis tot se indiscrete ingesserunt ut submersis navigiis universi perirent factaque plaga magna in populo. Dicuntur tum incendio tum naufragio ad tria milia hominum perisse. Videbatur hoc Anglis malum aliquod prenunciare eo quod in capite regni tantus tam subito factus sit interitus.” (“The Crowland annals”, MS British Library Add. 35168 f.294v)

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s