The imagined post-conquest England in 1212: The French are making plans

In 1212 dauphin Louis of France was so sure of of his father’s invasion of England that he hurried to make plans on what to do with the country after it will have been conquered and he himself crowned king of England.

Ego Ludovicus, domini Regis Franciae primogenitus, notum facio universis praesentes litteras inspecturis, quod ego creantavi et juravi carissimo domino et patri meo Philippo, illustri Franciae Regi, quod si, per gratiam Dei, possim coronari in Anglia, non recipiam homagia baronum, nec militum, nec aliquorum hominum de Anglia, qui prius non jurent, quod domino patri meo, neque rebus suis, nec regno Franciae, pro me nec pro alio erunt in nocumentum aliqua arte, nec aliquo modo: similiter faciam jurare omnibus hominibus de comitatu Boloniae.
Concessi et juravi etiam eidem domino patri mei, quod neque in rebus suis, neque in toto regno Franciae, quamdiu ipse vixerit, aliquid reclamabo; nisi tantummodo in terra quae ad me pertinet, ex parte matris meae quam teneo: et si dictus pater meus de eadem terra aliquid dare voluerit comiti Flandriae, pro eodem com’vocando ad auxilium et servitium suum, donationem quam de dicta terra pater meus ei fecerit, ratam habebo.
Juravi etiam et creantavi eidem patri meo, quod de feodis et terris quas barones et milites et omnes alii habent in Anglia, qui ad dictam terram acquirendam cum domino et patre meo venerint in auxilium, de feodis et terris suis eis reddendis, faciam penitus ad voluntatem et consilium patris mei.
Si vero Regem Angliae capi contigerit vel catalla sua, dominus et pater meus omnia dividere poterit ad voluntatem suam et ad suum consilium: de terris vero quae non sunt de dominio regni, dare poterit pater meus illis, qui ipsum et me juvabunt ad opus praefatum consummandum.
Quod ut fianceermum sit, etc.
Actum Suession’ anno Domini MCCXII, mense Aprili
(Rymer’s Foedera, vol I pars I, p. 104; MSS: Bodleian MSS Carte Praefatum.P.P.P.II)

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s